라틴어 문장 검색

exempla cum dixerunt, uolunt illa ad aliquod controuersiae thema redigere.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 12:12)
sub hoc themate intellegere nos non hoc illi dictum:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 11:1)
GALLIO utrumque miscuit et hoc colore, qui uideri potest alioqui thema euertere, apertius usus est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 11:5)
non enim alicuius sententiae dulcedo subrepit, nullum schema sollicitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.43)
non enim sanctum est ut de moribus amici cito perperam sentias, huic eram themati scilicet incubaturus id iam agens otii idque habens aevi, quod iuvenem militantemque dictasse praesumptiosum fuisset, publicasse autem periculosum?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 1:3)
itaque tu molem thematis missi 3 recte capessis, cui praeter eloquentiam singularem scientiae ingentis magna opportunitas, cotidie namque per potentissimi consilia regis totius sollicitus orbis pariter [eius] 4 negotia et iura, foedera et bella, loca spatia merita cognoscis, unde quis iustius sese ad ista succinxerit, quam ille, quem constat gentium motus legationum varietates, facta ducum pacta regnantum, tota denique publicarum rerum secreta didicisse, quique praestanti positus in culmine non necesse habet vel supprimere verum vel concinnare mendacium?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 3:1)
praecipue gloriam nobis parvam ab historia petere 2 fixum, quia per homines clericalis officii temerarie nostra iactanter aliena, praeterita infructuose praesentia semiplene, turpiter falsa periculose vera dicuntur, est enim huiusmodi thema [vel opus], 3 in quo bonorum si facias mentionem, modica gratia paratur, si notabilium, maxuma offensa, sic se illi 4 protinus dictioni color odorque satiricus admiscet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 5:1)
legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 10:1)
alioquin, si quis est ille qui cum fiduciae praerogativa thematis ante inauditi operam pervulgat, incipit expectationi publicae, quamvis solverit multa, plura redhibere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:3)
namque imminet tibi thematis celeberrimi votiva redhibitio, laus videlicet peroranda, quam edideras, Caesaris Iulii.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:2)
Neu puter solvi per amoena dicta, schema si chartis phalerasque iungam, clerici ne quid maculet rigorem fama poetae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:17)
nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini, quod ego huc processi sic cum servili schema:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol60)
tiara ornatum lepida condecorat schema.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 24)
non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo invenietur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장12)
tunc ab summo sub abaco inceptum <schema volutae> in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem, qui subest, conveniat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION