라틴어 문장 검색

Alterum a priore parte positum, cui tibiae nomen est, longius et in superiore parte plenius, solum cum femoris inferiore capite committitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 26:4)
et in crure tibia a sura;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 1:6)
siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et humero, tibiae et cubito, pedi et manui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 1:2)
potestque id vero proximum esse, quum inde opposita patella, ipsa quoque caput tibiae contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXI De genu luxato. 1:3)
tibia pro lituis et pro clangore tubarum molle lyrae festumque canant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:128)
Hic cecidit Libycis iactata paludibus olim tibia, foedatam cum reddidit umbra Minervam, hic et Apollinea victus testudine pastor suspensa memores inlustrat pelle Celaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:158)
Ducant pervigiles carmina tibiae permissisque iocis turba licentior exultet tetricis libera legibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:15)
inflexit soceros et maiestate petendi texit pauperiem nominis umbra tui.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam16)
qui laetis risum salibus movisse facetus, qui nutu manibusque loquax, cui tibia flatu, cui plectro pulsanda chelys, qui pulpita socco personat aut alte graditur maiore cothurno, et qui magna levi detrudens murmura tactu innumeras voces segetis moderatus aenae intonet erranti digito penitusque trabali vecte laborantes in carmina concitet undas, vel qui more avium sese iaculentur in auras corporaque aedificent celeri crescentia nexu, quorum compositam puer amentatus in arcem emicet et vinctu plantae vel cruribus haerens pendula librato figat vestigia saltu.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:166)
componitur orbis regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus humanos edicta valent quam vita regentis:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:166)
Nilotica sistris ripa sonat Phariosque modos Aegyptia ducit tibia;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:342)
iussuque parentis Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu addunt se comites.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:122)
dextera quin etiam ludo concessa vagatur aera petens poenasque animi persolvit avari terribili lucro vivosque imitata retentus cogitur adductis digitos inflectere nervis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:263)
"Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris auguriis calcata mihi, satiare nocentum cladibus et tandem nostris inflectere poenis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:112)
deinde radices in nodum, si breves, vel in orbem coronae similem, si longiores erunt, inflecti, et oblitas fimo bubulo scrobiculis deponi, ac diligenter circumcalcari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION