라틴어 문장 검색

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae refertque tenta grex amicus ubera nec vespertinus circumgemit ursus ovile nec intumescit alta viperis humus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1619)
Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos ut numquam inducant animum cantare rogati, iniussi numquam desistant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda.1)
est etiam non inerudite ad declamandum ficta materia, in qua ponitur tibicen, qui sacrificanti Phrygium cecinerat, acto illo in insaniam et per praecipitia delato accusari, quod causa mortis extiterit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 364:1)
tibicines, cum ab urbe discessissent, revocati sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 229:4)
transeat nunc idem ille, qui hoc cogitavit, ut ait Cicero, tibicinis Latini modo ad disertum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:9)
Rursus ad primum conspectum redditae lucis alacritas rediit incogitata et iniussa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:2)
Omne honestum iniussum incoactumque est, sincerum et nulli malo mixtum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:5)
Arborei fetus alibi atque iniussa virescunt Gramina.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 20:3)
Quidam ad magnificas voces excitantur et transeunt in adfectum dicentium alacres vultu et animo, nec aliter concitantur quam solent Phrygii tibicinis sono semiviri et ex imperio furentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 6:5)
uocis nulla contentio, nulla corporis adseueratio, cum uerba uelut iniussa fluerent.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 2:8)
Ne nimis admiretur Graecia illum patrem, qui in ipso sacrificio nuntiata fili morte tibicinem tantum iussit tacere et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Pulvillus effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti mors filii nuntiata est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:1)
Nile, tuus tibicen erat, crotalistria phillis, haec facilis spargi munda sine arte rosa, nanus et ipse suos breuiter concretus in artus iactabat truncas ad caua buxa manus.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 825)
servit et astrorum velox chorus et vaga servit luna nec iniussae totiens redit orbita lueis, et - modo si fas est aequare iacentia summis - pertulit et saevi Tirynthius horrida regis pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum24)
Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:6)
sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more Tusco dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION