라틴어 문장 검색

Haec ut dixit, ad symphoniam quattuor tripudiantes procurrerunt superioremque partem repositorii abstulerunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:3)
Processit statim scissor et ad symphoniam gesticulatus ita laceravit obsonium, ut putares essedarium hydraule cantante pugnare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 36:8)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Princeps tibicen notior paulo fuit, Operam Bathyllo solitus in scaena dare.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.2)
Qui simul advenit, rumor de tibicine Fremit in theatro.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.9)
Iactat basia Tibicen:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.15)
dumque, rudem praebente modum tibicine Tusco, ludius aequatam ter pede pulsat humum, in medio plausu (plausus tunc arte carebant) rex populo praedae signa petita dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:70)
ante deum Matrem cornu tibicen adunco cum canit, exiguae quis stipis aera negat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 129)
"haec modo verrebat stantem tibicine villam, nunc matris plumis ova fovenda dabat, aut virides malvas aut fungos colligit albos, aut humilem grato calfacit igne focum, et tamen assiduis exercet brachia telis adversusque minas frigoris arma parat, filius huius erat primo lascivus in aevo addideratque annos ad duo lustra duo is capit extremi volpem convalle salicti:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권475)
"cur vagus incedit tota tibicen in urbe?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권419)
"temporibus veterum tibicinis usus avorum magnus et in magno semper honore fuit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권424)
fluctibus Actiacis signum symphonia belli Aegypto dederat, clangebat bucina contra.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2188)
sic priscae motumque et luxuriem addidit arti tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:9)
ut gratas inter mensas symphonia discors et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:15)
qui Pythia cantat tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 12:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION