라틴어 문장 검색

Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 6:2)
Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 2:4)
Ex quibus coxa, si sine torpore est, si leviter friget, quamvis magnos dolores habet, tamen et facile, et mature sanatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:4)
Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo pervagantur, modo per totum caput, modo in parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 37:1)
In coxae vero doloribus, si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 38:1)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
ubi inflatio, hoc imponi solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XI De cacurbitis madicinalibus 3:4)
Minima inflatio fit ex venatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, conchyliis, ovis vel mollibus vel sorbilibus, vino vetere.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:1)
vero, et anethum inflationes etiam levant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVI De his quae inflant, aut non. 2:2)
At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:1)
Quod si post longas febres ejusmodi torpor accessit, cetera eadem servanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 6:1)
Ergo si inflatio, et ex ea dolor creber est, utilis quotidianus, aut altero quoque die post cibum, vomitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 9:3)
Sed diu post has inflationes abstinendum est ab omnibus inflantibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXI De hydropicis. 10:6)
Nam modo ingens calor, modo inflatio hunc, modo inflammatio, modo exulceratio afficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 1:3)
Si inflatio est, prosunt admotae cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION