라틴어 문장 검색

Audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita, suis rationibus stringeretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 2:1)
Et Persae aggerum altitudine iam in sublime porrecta, machinaeque ingentis horrore perculsi, quam minores quoque sequebantur, omnes exurere vi maxima nitebantur, et assidue malleolos atque incendiaria tela torquentes, laborabant in cassum, ea re quod umectis coriis et centonibus erant opertae materiae plures, aliae unctae alumine diligenter, ut ignis in eas laberetur innoxius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 13:2)
Unde fortunas suas sitas in extremo iam cogitantes, destinatam ruebant in mortem, et partiti munera dimicandi inter necessitatis articulos, relictis qui moenia tuerentur, reserata latenter postica, strictis gladiis valida manus erupit, pone sequentibus aliis, qui flammas occulte portabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 22:2)
Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quibus orbis erat compaginatus, in vanum excussis, ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 2장 1:1)
Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se stringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 11:1)
Inter tot urgentia, Hermogene defuncto, ad praefecturam promovetur Helpidius, ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua, sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis, adeo ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret, haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 9:1)
Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum, curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 21:2)
Cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas, omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperiores exercitus, hic idem Ursulus datis litteris ad eum qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar, procul dubio iusserat dari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 3장 7:3)
Et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri cum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 7:1)
Verum ubi vimineas crates prae se ferentes, oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia, cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae, flexus stridore torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 16:1)
Et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonans classicum iuvaret, hastis et mucronibus strictis, hinc inde comminus pugnabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 11:1)
Dein cum metuens sibi quisque mussaret, monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo exstingui iussae sunt flammae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 5:1)
Nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit, vel cum in umbram et angustias amendarer, vel post principatum susceptum, animum tamquam a cognatione caelitum defluentem, immaculatum (ut existimo) conservavi et civilia moderatius regens, et examinatis rationibus, bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultorum non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vindicant potestates.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 16:1)
Quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 3:1)
Cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum, - quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora, etiam edendi penuria, in locis squalentibus, stringebatur, hominumque egebat colloquiis - postremae necessitatis impulsu, deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION