라틴어 문장 검색

Spiritus Sancte, qui tua luce dirigis hunc mundum ad Patris amorem ac comitaris gemitum creationis, tu quoque vivis in cordibus nostris ut nos ad bonum compellas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 319:1)
Hoc modo fides nectitur cum Dei Paternitate, ex qua creatio oritur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 18:8)
Per experientiam prophetarum, in dolore exsilii et in spe definitivi in civitatem sanctam reditus, Israel percepit hanc Dei veritatem ultra propriam historiam extendi, ad integram mundi historiam amplectendam, inde a creatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:6)
32. Fides christiana, quatenus veritatem nuntiat totalis amoris Dei et ad potentiam huius amoris fovet aditum, ad magis reconditum centrum pervenit experientiae hominis, qui amoris ope in lucem editur, et ad amandum vocatur ut in luce maneat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:1)
Quapropter sub lumine fidei, e fiducia totali in Deum Salvatorem Decalogus suam obtinet altissimam veritatem, quae continetur in exordio decem praeceptorum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:3)
Personalis Dei amor medium locum biblicae fidei occupat, eius realis cura de omni homine, eius salutis consilium quod omnes homines totamque creationem complectitur atque in Iesu Christi Incarnatione, Morte et Resurrectione suum attingit fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:8)
Aeterna Christi origo est in Patre, cuius ille Filius est totali et unico sensu;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 116:4)
Canebat autem de creatione mundi, et origine humani generis, et tota genesis historia, de egressu Israel ex Aegypto, et ingressu in terram repromissionis, de aliis plurimis sacrae scripturae historiis, de incarnatione dominica, passione, resurrectione, et ascensione in caelum, de Spiritus Sancti aduentu, et apostolorum doctrina.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:6)
Dominica est dies Resurrectionis, “prima dies” novae creationis, cuius primitiae sunt humana Domini natura resuscitata, pignus novissimae transfigurationis totius creationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION