라틴어 문장 검색

Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장5)
Postea vero usus ostendit nihil in his esse perpetuum, aliasque potius observationes adhibendas esse, ad quas derigi curantis consilium debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장6)
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc salvo, dare quam integerrimo corpore.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장35)
Neque hec satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, sive supersunt vires seu desunt seu quidam alii affectus interveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장48)
deinde cum quibusdam membranulis a sinistro rene venientibus iungitur, atque hinc dextra recurvatum in imo derigitur, qua excernit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장50)
ipse hamulo adprehenso levare unguem, eumque acu traicere linum trahente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장38)
deinde si plures pili sunt, necesse est longum tormentum totiens acus traiecta magnamque inflammationem moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장118)
At ubi aures, in viro puta, perforatae sunt et offendunt, traicere id cavum celeriter candente acu satis est, ut leviter eius orae ulcerentur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 8장11)
id, quod curtum est, in quadratum derigere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장9)
neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장22)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장35)
Semel utraque parte traiecta, permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장22)
Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus venientibus, semper inter manus traiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장26)
Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diversas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 21장6)
Medici vero propositum est, ut eum manu derigat vel in caput vel etiam in pedes, si forte aliter conpositus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION