라틴어 문장 검색

ubi tot ambigua viarum, tam fallaces rerum et signorum similitudines, tam obliquae et implexae naturarum spirae et nodi, undequaque se ostendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:4)
Complura enim a tenebris educimus et eruimus, quae nulli in mentem venisset investigare, nisi qui certo et constanti tramite ad inventionem causarum pergeret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 33:2)
cum rite institutus ordo per experientiae sylvas ad aperta axiomatum tramite constanti ducat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 186:3)
Quod si eveniat ut in aliqua regione sol sit simul in perigaeo et propius ad perpendiculum, necesse est ut magis calefaciat quam in regione ubi sol sit similiter in perigaeo sed magis ad obliquum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 157:2)
Recte enim asseruit Aristoteles causam principalem generationum et corruptionum, quae fiunt hic apud nos in superficie terrae, esse viam obliquam solis per zodiacum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:6)
Quae non bene collocata sunt, movent in linea recta (tanquam tramite brevissimo) ad consortia suorum connaturalium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:9)
Nam flexuosi isti et obliqui motus serpentum sunt, qui super ventrem suum gradiuntur, non pedibus incedunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:4)
Servus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua favoris caussa manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:13)
Quo melius itaque, extra scandali adeoque periculi ictum et minas, tuti consistantes, operae precium erit nosse errores qui nos a recto tam insignis habitus tramite transvorsos agant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:20)
Per astutiam intelligimus sinistram quandam et obliquam prudentiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 1:2)
Quod necesse est ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 5:12)
Tertio, ii qui possunt censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas obliquas et labyrinthos trahunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 6:7)
"More iuuentutis comes olim furta secutis, Per radium lunae tute, quasi tramite fune Qualibet a rima tecti ducebar ad ima;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:4)
Vt tuti sitis mecumque uenire uelitis, In terram tutam facili uos tramite ducam;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:13)
ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum.
(불가타 성경, 집회서, 24장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION