라틴어 문장 검색

confusi passim per opaca vagantur lustra, per ignotas angusto tramite valles.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:245)
Nec plura locutus, sicut erat, liquido signavit tramite nubes ingrediturque globum Lunae limenque relinquit Arcados et Veneris clementes advolat auras.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:64)
tranquillis primum trepidus se credidit undis litora securo tramite summa legens;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 1:2)
non tales volucer pandit Iunonius alas, nec sic innumeros arcu mutante colores incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo semita discretis interviret umida nimbis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:48)
alii per Caspia claustra Armeniasque nives inopino tramite ducti invadunt Orientis opes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:16)
occulto temptabat tramite montes, si qua per scopulos subitas exquirere posset in Raetos Gallosque vias.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:95)
Omnis deinde soboles, quae ex imo stirpe nata est, quotannis extirpanda est, ac tertio quoque fimo pabulandae sunt oleae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 13:2)
subinde quae incedit,compesci debet, ne procurrat,sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis, et non strigosissimi corporis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 9:3)
sic enim pabulatur id genus avium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:2)
Haec autem sit ima parte vallis, et ut vacuae cum prodeunt pabulatum apes, facilius editioribus advolent, et collectis utensilibus cum onere per proclivia non aegre devolent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 1:3)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
nec multo post pabulantis nostros missasque ad subsidium turmas profligant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장6)
nec deerant qui monerent ut cum fidissimis per occultos tramites vitata Ravenna Hostiliam Cremonamve pergeret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장3)
et cum luminibus extinctis decessisset uia, diu errabundus tandem ad lucem duce reperto per angustissimos tramites pedibus euasit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 31장 2:2)
tunc etiam per deuios tramites refugientem seruus Aemili Pauli comitis eius, dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione ultionis oblata, interficere conatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION