라틴어 문장 검색

perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:3)
aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:4)
Quis fons, quis torrens, quod mare tot fluctibus quot hic verbis inundavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:4)
Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:6)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 1:2)
Hos campos Rhenus inundet,. Hos Rhodanus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:70)
28 Vere adveniente aquarum fiunt fluctus, et inundantur castra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권4)
quidam sane Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare tranaverit, quod in VII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2115)
agit ventos non vocat aut transit, nam sequitur 'et turbida tranat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2451)
tranat transvolat, ut nare per aestatem liquidam suspexeris agmen.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2459)
sic supra atque aethera tranant cum sonitu pro 'aerem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3563)
inundant more undae fluunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2801)
Iuppiter cum perosum haberet propter feritatem gigantum genus humanum, scilicet quod ex illorum sanguine editi erant mortales, diluvio inundavit terras omnesque homines necavit, exceptis Pyrrha et Deucalione, qui in monte Atho liberati sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 416)
trans gargara transque sonantem ascanium Gargara pro quibuslibet montibus, sicut Ascanium pro quibuslibet flumini- bus posuit, quod et sequentia indicant, quod dicit 'superant montes et flumina tranant'. Ascanius amnis est Mysiae, sed quae in Asia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2691)
"Loquitur Plato partes orbis nunc inundare nunc alternis vicibus ardescere, et cum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen, ipsi artifici deo soli et solubilem et esse mortalem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION