라틴어 문장 검색

Latos huic hasta per armos acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 23:14)
an rursus aliae redundent, praeter notam aspirationis, (quae si necessaria est, etiam contrariam sibi poscit) ut K, quae et ipsa quorundam nominum nota est, et Q, cuius similis effectu specieque, nisi quod paulum a nostris obliquatur, Coppa apud Graecos nunc tantum in numero manet, et nostrarum ultima, qua tam carere potuimus quam ψ non quaerimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 127:1)
Animalia quaedam tergi durioris inversa tam diu se torquent ac pedes exerunt et obliquant, donec ad locum reponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:2)
post haec exilium (non fuit innocentior filius tuus quam Rutilius), carcerem (non fuit sapientior quam Socrates), voluntario vulnere transfixum pectus (non fuit sanctior quam Cato). Cum ista perspexeris, scies optime cum is agi, quos natura, quia illos hoc manebat vitae stipendium, cito in tutum recepit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 132:2)
Altum taurus attollens caput primos ad ortus positus expavit diem trepidusque vultum obliquat et radios fugit.
(세네카, 오이디푸스 5:9)
obliquatque oculos oraque comprimit
(세네카, Thyestes 164:1)
hunc, dum obliquat iter diuque lentus sero cornipedes citat flagello, tortum tramite transis ipse recto.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium92)
mulcetur laetumque rubet visusque protervos obliquat vestesque manu leviore repellit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권132)
Deiecit maestos extemplo Ismenius heros in terram vultus, taciteque ad Tydea laesum obliquare oculos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권231)
sic variis pertemptat pectora dictis obliquatque preces, commotae questibus irae et mixtus lacrimis caluit dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권149)
Rursus praecipites in recta ac devia campi obliquant tenduntque vias, iterum axibus axes inflicti, radiisque rotae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권180)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
ille paventes obliquavit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권357)
stricto itaque gladio simul verbis increpans transfigit puellam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 270:2)
avide itaque se certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt, neuter, dum hostem volneraret, sui protegendi corporis memor, ut contrario ictu per parmam uterque transfixus duabus haerentes hastis moribundi ex equis lapsi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION