라틴어 문장 검색

sed probe intellego quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit sed auctoris adfectus, ideoque plus debeo, quia gloriae punctum, quod dictioni negares, das amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:3)
hunc eatenus commendare praesumo, ut, si eum instruere dignanter advocatio consulta fastidit, auctoritas coronae tuae dissimulantibus studeat excudere responsi celeritatem, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Leontio salutem 2:4)
suspende perorandi illud quoque celeberrimum flumen, quod non solum gentilicium sed domesticum tibi quodque in tuum pectus per succiduas aetates ab atavo Frontone transfunditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 3:2)
sed iam nec ipse frustra superbis, utpote intellegens tibi inesse virtutem sic perorandi, ut lectori tuo seu reluctanti seu voluntario vis voluptatis excudat praeconii necessitatem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 9:4)
pariter illud nosse vos noveram, quod auctores in operibus edendis pudor potius quam constantia decet quodque tetricis puncta censoribus tardius procacitas recitatoris quam trepidatio excudit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 4:2)
"ubi letifer anguis, ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri, si quis honos dictis, aut vos exstinguite ferro, ne tristes dominos orbamque inimica revisam Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo cesserit, hocne ferens onus inlaetabile matris transfundam gremio?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권234)

SEARCH

MENU NAVIGATION