라틴어 문장 검색

Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:3)
non sinistrum petit litus, sed id, a quo propior Charybdis maria convolvit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:3)
nemo proponit sibi, quid velit, nec si proposuit, perseverat in eo, sed transilit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 4:2)
Vadis huc illuc, ut excutias insidens pondus, quod ipsa iactatione incommodius fit, sicut in navi onera inmota minus urgent, inaequaliter convoluta citius eam partem, in quam incubuere, demergunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 3:3)
necesse est enim in inmensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transilit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 5:4)
Varius nobis fuit sermo, ut in convivio, nullam rem usque ad exitum adducens, sed aliunde alio transiliens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 2:1)
Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:4)
Seneca Lucilio suo salutem Mutare te loca et aliunde alio transilire nolo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 691)
Quicumque audierit post quinquagesimum annum sibi patienda supplicia, non perturbatum nisi si medium spatium transiluerit et se in illam saeculo post futuram sollicitudinem inmiserit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 34:3)
ad posteros usque transiluit et se in memoriam dedit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 5:8)
Isti cum omnia concuterent, concutiebantur turbinum more, qui rapta convolvunt, sed ipsi ante volvuntur et ob hoc maiore impetu incurrunt, quia nullum illis sui regimen est ideoque cum multis fuerunt malo, pestiferam illam vim, qua plerisque nocuerunt, ipsi quoque sentiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 67:1)
tunc qui iacente reciprocus ludit salo tumidumque pando transilit dorso mare Tyrrhenus omni piscis exultat freto agitatque gyros et comes lateri adnatat, anteire naves laetus et rursus sequi;
(세네카, 아가멤논 10:13)
sua quisque mittit tela et infesti fretum emoliuntur, turbo convolvit mare:
(세네카, 아가멤논 10:25)
Haec ait et turpi convolvens stamina fuso abrupit stolidae regalia tempora vitae.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:18)
Memini aliquando cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION