라틴어 문장 검색

Et processione illa finita, rege in choro sedente, archiepiscopus Cantuariensis super gradus ante chorum stans longum habuit orationem, amplitudinem et sublimitatem honoris illius extollens quo papa per haec ornamenta et insignia benedictionis regem decoravit, etiam quam raro, quamque eminentium meritorum contemplatione illa concedi consuessent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 6:5)
Indifferens illa inter partes processio neutri inclinando non semper ab animo moderato procedit, se a consilio callido, quandoquidem proximus sibi quisquis sit, atque ex utraque factione utilitatem demetere speret.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:19)
et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: "Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne!";
(불가타 성경, 예레미야서, 29장22)
Sed et ipsa in transmigrationem ducta est, ivit in captivitatem. Parvuli eius elisi sunt in capite omnium viarum; et super inclitos eius miserunt sortem, et omnes optimates eius constricti sunt in compedibus.
(불가타 성경, 나훔서, 3장10)
credite, captivi mortales, hostica quos iam damnatos cohibent ergastula, quos famulatu poenarum virtus non intellecta coercet, haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae gentis et horribilis victoria principis Assur, carmine luctifico quam deflens Hieremias orbatam propriis ululavit civibus urbem, num latet aut dubium est animas de semine Iacob exilium gentile pati, quas Persica regna captivas retinent atque in sua foedera cogunt?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1116)
processio fuerat antelucana, sollemnitas anniversaria, populus ingens sexu ex utroque, quem capacissima basilica non caperet quamlibet cincta diffusis cryptoporticibus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 3:12)
Ex quo intellexere, quod ipsa ei tempus suae transmigrationis proximum nuntiare uenisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX. 1:20)
Sit processio animae secundum effectum temporalem, utramque spiritus processionem, tam secundum efficaciam scilicet, quam secundum effectum a sanctis Patribus distinctam esse cognovimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION