라틴어 문장 검색

quibus iterum in Brittaniam primo uere transuectus, dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se, uel arenis inlisae ac dissolutae sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. II.6)
transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam adire ausus fuerat, ibique sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. III.5)
navis Quinctio publice parata fuit,transvectumque tres obviam egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, tum patrum maior pars.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:1)
Cossus Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 208:3)
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:2)
Iuno regina transvecta a Veiis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum studium celebrique dedicata est die!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 555:2)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
ab eodem institutum dicitur ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 690:2)
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:2)
pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 661:1)
aeris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta tria milia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 663:1)
novasque alias primum Galli inchoantes cavabant ex singulis arboribus, deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et capere onera possent, curantes, raptim quibus se suaque transveherent, faciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 262:2)
tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:2)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnes inflati travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 496:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION