라틴어 문장 검색

| In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:9)
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens dii propitii clamabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:12)
Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:3)
Talia pinguntur succinctae crura Dianae Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 223)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)
altera succinctae religetur more Dianae, ut solet, attonitas cum petit illa feras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 29:4)
nominis esse potest succinctus causa minister, hostia caelitibus quo feriente cadit, qui calido strictos tincturus sanguine cultros semper
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권184)
parva bonae Cereri, sint modo casta, placent, a bove succincti cultros removete ministri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권281)
Vallis erat piceis et acuta densa cupressu, nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:1)
Fons sonat a dextra, tenui perlucidus unda, margine gramineo patulos succinctus hiatus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 20:5)
Mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:9)
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:1)
Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
adsuetaque semper in umbra indulgere sibi formamque augere colendo per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur fine genu vestem ritu succincta Dianae hortaturque canes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:5)
vorat haec raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION