라틴어 문장 검색

deinde duabus super aures, una inter eas item transuersa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 43:3)
ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 2:4)
tum inclinandus mucro est, ut transuersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:6)
si planus, sic ut transuersus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 10:6)
paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transuersa plaga facienda est, qua ceruix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 11:3)
Tum uirgini quidem sub ima sinisteriore ora, mulieri uero inter urinae iter et os pubis incidendum est sic, ut utroque loco plaga ista transuersa sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:6)
- Oportet autem membranam duabus lineis inter se transuersis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter uioletur, deinde undique eam membranam excidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:1)
- Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:4)
Nam aut in caput aut in pedes conuersum est, aut transuersum iacet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 3:4)
Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:1)
Si recta est, si quamuis transuersa tamen simplex, si modica est, ea melius aduritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 31장 1:4)
At facies suturam habet maximam, quae a tempore incipiens per medios oculos naresque transuersa peruenit ad alterum tempus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:2)
et malae quoque in summa parte singulas transuersas suturas habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:4)
A mediisque naribus aut superiorum dentium gingiuis per medium palatum una procedit, aliaque transuersa idem palatum secat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 4:5)
superque eos finitur os, quod transuersum a genis tendens ab inferioribus ossibus sustinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION