라틴어 문장 검색

aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:2)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum ut praetores quattuor milia peditum Romanorum scriberent, trecentos equites, et quinque milia peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum in Hispaniam portarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 465:1)
nempe modo isto paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis aut etiam supra nummorum milibus emptum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 286)
Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.6)
neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro impigro, eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Baliaribus quingentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 217:1)
quorum quantus numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme, alibi tria milia septingentos viginti quattuor fuisse inveniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 684:2)
quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno militum tradit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 128:1)
ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 187:1)
mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 143:2)
supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et trecenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 333:1)
ad extremum gravi damno adfectum regione sua coegit excedere, tribus hominum milibus de exercitu illius interfectis et trecentis vel eo amplius caballis captis praeter sarcinas et spolia diversi generis direpta;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 256:4)
Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 14:4)
supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta et undecim militaria signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 505:2)
digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION