라틴어 문장 검색

sed plurimum trepidationis in publico, ut quemque nuntium fama attulisset, animum vultumque conversis, ne diffidere dubiis ac parum gaudere prosperis viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장6)
primores senatus aetate invalidi et longa pace desides, segnis et oblita bellorum nobilitas, ignarus militiae eques, quanto magis occultare et abdere pavorem nitebantur, manifestius pavidi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장5)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
nam Caecina non simul cohortis sed singulas acciverat, quae res in proelio trepidationem auxit, cum dispersos nec usquam validos pavor fugientium abriperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 26장3)
disposita Vitellianarum legionum acies sine trepidatione:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장8)
apud Othonianos pavidi duces, miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장10)
his cogitationibus truces aut pavidi extrema desperatione ad iram saepius quam in formidinem stimulabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장16)
At Romae nihil trepidationis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장1)
ne Vitellius quidem, quamquam ad omnis suspiciones pavidus, de innocentia eius dubitavit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장15)
pavidus interim Varus turbae suorum miscetur intulitque formidinem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장8)
Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장1)
pudor tamen et praesentis ducis reverentia morabatur, haud diuturna vincla apud pavidos periculorum et dedecoris securos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장6)
Vt terrorem Italiae possessa Mevania ac velut renatum ex integro bellum intulerat, ita haud dubium erga Flavianas partis studium tam pavidus Vitellii discessus addidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장1)
civitas pavida et servitio parata occupari redeuntem Tarracina L. Vitellium cum cohortibus extinguique reliqua belli postulabat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장5)
ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum so- cors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omissis, in fugam vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION