라틴어 문장 검색

nec defunctae ullum honorem habuit prospexitque e triclinio ardentem rogum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 23장 2:3)
quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 36장 2:2)
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:1)
in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 4장 3:1)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
nec temere umquam triclinio abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os inderetur ad exonerandum stomachum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 1:2)
Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν. occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur domina non ueniret requisiit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 39장 1:1)
quo statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 33장 3:2)
ac susceptis fascibus cum post epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, simul ac primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi oporteret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 2:2)
ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:3)
nec ante in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 8장 2:1)
statimque pro gradibus Palati apud frequentes milites cedere se imperio quod inuitus recepisset professus, cunctis reclamantibus rem distulit ac nocte interposita primo diluculo sordidatus descendit ad rostra multisque cum lacrimis eadem illa, uerum e libello testatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 15장 2:3)
cenante rursus bos arator decusso iugo triclinium irrupit ac fugatis ministris quasi repente defessus procidit ad ipsos accumbentis pedes ceruicemque summisit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 4:2)
a secreto in balineum tricliniumque transibat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 21장 1:5)
in his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites contionis deprehendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION