라틴어 문장 검색

nam illam differentiam, quae est tripertita, acutae, gravis, flexae, tum intentis, tum remissis, tum elatis, tum inferioribus modis opus est, spatiis quoque lentioribus aut citatioribus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 164:2)
et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
veropr cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur ), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 71:1)
Ergo cum tripertita sit philosophia, moralem eius partem primum incipiamus disponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 14:1)
Huic respondebimus numquam expectare nos certissimam rerum comprehensionem, quoniam in arduo est veri exploratio, sed ea ire, qua ducit veri similitudo.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:1)
Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 64:1)
hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 227:1)
ad tris portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 203:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION