라틴어 문장 검색

Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:2)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
ἢ ὅτι λοξὰς τὰς ἀκτῖνας ἵησιν ἐφ’ ἡμᾶς βορείους ὅντας νότειος ὢν, vel quod transversos in nos a meridie inmittit radios, cum simus ad ipsum septentrionales.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 31:5)
Homerus gubernatorem suum semel inducit intuentem Pliadas, quae in australi regione sunt, semel Booten et Arcton, quae sunt in septentrionali polo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 13:1)
'axis' autem est aut plaustrum septentrionale, aut pars septentrionis, aut spiritus, quo mundus movetur, ut axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5129)
sinistras autem partes septentrionales esse augurum disciplina consentit, et ideo ex ipsa parte significatiora esse fulmina, quoniam altiora et viciniora domicilio Iovis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6939)
scythiam regio septentrionalis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 651)
et 'luci' dixit par- tem caeli septentrionalis, de quo ait "hic vertex nobis caeli sublimis";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2092)
at illum sub pedibus styx atra videt m. q. p. axem notion, id est australem, qui a nobis numquam videtur, sicut bo- rios, id est septentrionalis, semper videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2431)
hinc est quod dicit 'in quos orbes caeli erret ignis Cyllenius', id est utrum in australem, an in septentrionalem partem inclinetur et cui plane- tarum cohaereat, ut qualitatem Mercurii ex illo possis agnoscere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3357)
id est septentrionali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2714)
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:7)
Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:3)
magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:1)
Cognitionis quaestiones tripertitae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION