라틴어 문장 검색

Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 11:1)
Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 2:1)
sed Cunipert triumphum victoriae cum exultatione Dei, Italia regnavit post mortem patris annos duodecim.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 151)
et interempto Waifario cum triumpho victoriae ad Sanctones reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 41:2)
Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
quos rex insecutus est gloriosissimeque de eis triumphavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:7)
M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?
(아풀레이우스, 변명 16:12)
ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos.
(아풀레이우스, 변명 16:13)
peram et baculum tu philosophis, exprobrares igitur et equitibus faleras et peditibus clipeos et signiferis uexilla ac denique triumphantibus quadrigas albas et togam palmatam?
(아풀레이우스, 변명 21:6)
( pompam cerneres omnis sexus et omnis aetatis novumque et Hercule memorandum spectamen, virginem asino triumphantem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:3)
"Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias, licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem."
(아풀레이우스, 변신, 9권 35:2)
"En ecce pristinis aerumnis absolutus Isidis magnae providentia gaudens Lucius de sua Fortuna triumphat."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:10)
IN libris quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque candida veste uti neque fuisse cultu solito reorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IV 2:1)
est ea quoque corona quae ovalis dicitur, est item postrema oleaginea, qua uti solent qui in proelio non fuerunt sed triumphum procurant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 4:1)
Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION