라틴어 문장 검색

ac non multo post comitia secundi consulatus ineunte Galba statuam Diui Iuli ad Orientem sponte conuersam, acieque Betriacensi, prius quam committeretur, duas aquilas in conspectu omnium conflixisse uictaque altera superuenisse tertiam ab solis exortu ac uictricem abegisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 5장 7:3)
"Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor, ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini, quidquid deinde fors tulerit:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:21)
"Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse, una victoria subito committere?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:12)
quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 32:1)
iamque refecta Iovi paulatim in imagine prisca ibat agris Io victrix lunonis et ecce
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 410:1)
tecta trahit modo Bebryciis praefixa tropaeis, mitis et in mediis effatur talia Grais:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quartus. 771:1)
seu linguam causis acuis seu ciuica iurarespondere paras seu condis amabile carmen,prima feres hederae uictricis praemia.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0316)
Naturam expelles furca, tamen usque recurretet mala perrumpet furtim fastidia uictrix.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1011)
Vincit viros femina et castitas truncat libidinem habituque repente mutato ad victrices sordes redit omnibus saeculi cultibus mundiores.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:21)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X55)
Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, victrix fortunae sapientia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII9)
ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV29)
nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 4:3)
suis tropaea fixit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION