라틴어 문장 검색

qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen . quod putas magis e re tua.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 4:3)
Si gener externa petitur de gente Latinis idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae libera nostris dissidet, externam reor et sic dicere divos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 16:10)
Itaque hoc tibi philosophia praestabit, quo equidem nihil maius existimo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 18:1)
equidem ioco illa dixeram dudum tibi, ridiculi causa.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 234)
iam dudum hercle equidem sentio, suspicio quae te sollicitet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 8101)
scivi equidem in principio ilico nullam tibi esse in illo copiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 15)
Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua et tibi uxorem ducendam, [iam] esse alibi iam animum tuom et quasi pro derelicta:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 422)
scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 14:5)
Equidem te cum in dicendo semper putavi deum, tum vero tibi numquam eloquentiae maiorem tribui laudem quam humanitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 106:1)
Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 134)
quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem sed non tam magno quam tibi fortasse videor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11 2:1)
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:9)
equidem tam sum servos quam tu, etsi ego domi liber fui, tu usque a puero servitutem servivisti in Alide.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 419)
quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 29:1)
Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION