라틴어 문장 검색

plena voce rauca, contra naturam suam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3881)
et notandum, cornicem et rauca voce et solam pluviam praedicere, corvos vero et plures et voce tenui ac purissima, contra naturam suam, ut "tum liquidas corvi presso ter gutture voces".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3884)
concedam non modo animantem et sapientem esse mundum sed fidicinem etiam et tubicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 23:7)
itaque nos raucos saepe attentissime audiri video;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 259:1)
te vero nolo, nisi ipse rumor iam raucus erit factus, ad Baias venire;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 5:1)
Quae toties animos veterum torsere Sophorum, Quaeque Scholas frustra rauco certamine vexant Obvia conspicimus nubem pellente Mathesi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:13)
"tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, folle premis ventos, nec clauso murmure raucus nescio quid tecum grave corniearis inepte, nec seloppo tumidas intendis rumpere buccas."
(페르시우스, 풍자, satire 55)
Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad delicias suas respexit, quem Croesum appellabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:13)
Tanquam laudatus esset nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:13)
Quod si idem frigus genua manusque temptaverit tuas, licet ad tubicines mittas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:12)
Ecce inter virides iactatur mytilus algas et rauco trahitur lubrica concha sinu.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 15:3)
Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes, Raucaque concussae signa dedere fores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 645)
Illa dedit turpes raucis bubonibus umbras, Vulturis in ramis et strigis ova tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1211)
Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis Raucaque de mediis sustulit ora vadis Atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas, Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 626)
illa sonat raucum quiddam atque inamabile ridet,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION