라틴어 문장 검색

Itaque ex copia tubicinum et cornicinum numero quinque quam uelocissimos delegit et cum iis, praesidio qui forent, quattuor centuriones, omnisque Liguri parere iubet et ei negotio proximum diem constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장11)
Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:4)
Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:4)
tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:3)
Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno fumida Baiarum stagna tepentis aquae, qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, et sonat Herculeo structa labore via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 181)
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis cum quateret lento murmure saxa Iouis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 44)
"adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 437)
tunc Faunis Dryades Satyrisque Mimallones aptae fuderunt lepidum, rustica turba, melos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Praefatio panegyrici dicti Anthemio Augusto bis consuli6)
pampineus Liber, Mars trux, Tirynthius hirtus, nuda Venus, fecunda Ceres, pharetrata Diana, Iuno gravis, prudens Pallas, turrita Cybebe, Saturnus profugus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus, Pan pavidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 17)
"nec minus haec species totiens cui Iuppiter esset Delia, taurus, olor, Satyrus, draco, fulmen et aurum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 33)
responsent Satyri, digitumque pedemque moventes ludant, et tremulo non rumpant cantica saltu, quidquid forte Dryas vel quidquid Hamadryas umquam conexis sibimet festum plausere Napaeis, dependant modo, Burge, tibi, vel Naidas istic, Nereidum chorus alme, doce, cum forte Garunna huc redeunte venis pontumque in flumine sulcas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem12)
Bassaridas, Satyros, Panas Faunosque docebat ludere Silenus iam numine plenus alumno, sed comptus tamen ille caput;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem20)
tandem murmure bucinae strepentis snspensas tubicen vocans quadrigas effundit celeres in arva currus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium76)
nosti, ut apparet, ex adversa acie sauciatos, dux veterane, colligere et peritissimus tubicen ad Christum a peccatis receptui canere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION