라틴어 문장 검색

Propriae etiam dentientium gingivarum exulcerationes, febriculae, interdum nervorum distentiones, alvi deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장53)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)
neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 4장19)
7 Neque is servari potest, qui sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut devorare salivam suam non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장20)
aut qui epoto veratro exceptus distentione nervorum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장25)
is enim fere nervorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solvi debet, loqui coepit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 6장27)
Si in continua febre puero venter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda nervorum distentio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장9)
Idem propositum periculum est iis, quibus voluntas desidendi est, venter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra parte ventris invicem oritur atque finitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장15)
Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum vitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora iisdem dolent noctuque corpora insudant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장21)
Eadem viridis aut viscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장29)
Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장73)
post magnos fervores corporis nervorum rigor aut distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장79)
ubi vigilia torsit, nervorum distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장81)
Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장88)
Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in ventre est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장91)

SEARCH

MENU NAVIGATION