라틴어 문장 검색

Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장8)
Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장3)
somnus interpellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 22장8)
somnus interpellatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:8)
somnus interpellatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXII De torminibus. 1:12)
Marcum Catonem interpellantem extrahi curia per lictorem ducique in carcerem iussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 4:1)
non enim cessit umquam tumultuantibus atque etiam obuiam semper iit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 69장 1:2)
atque etiam, si quid in sermone uel in continua oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et commutare continuo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 27장 1:2)
sed offensus interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 34장 2:5)
tanto magis, quod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto itinere adeuntis submouerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 40장 1:2)
feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere, euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius pati constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare desiit, 'ecquid paeniteret';
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 45장 1:1)
hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 75장 2:2)
apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et gratia ualuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in furorem usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 9장 1:2)
unde credo percussoribus eius postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse nuntio malae pugnae perterritum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 3:2)
equiti R. tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret sine mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 55장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION