라틴어 문장 검색

Forsitan amor filii hanc cogitationem animo suo suggessit se tam potens regnum et tantos thesauri tumulos relicturum ut filius arbiter fortunae propriae futurus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:16)
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장43)
Et occupaverunt ipsam civitatem et fanum succenderunt igne cum omnibus, qui erant in ipso; et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장44)
Et, ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et suburbana eius demolita et corpora proiecta et combustos, quos combusserat in bello; fecerant enim tumulos eorum in via eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장4)
Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum; cum intrasset Antiochus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장15)
iuravit haec: " Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장33)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:5)
Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri, interim nulla planitie edividit;
(카이사르, 히스파니아 전기 28:7)
tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 72:2)
pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur:
(카이사르, 내란기, 1권 6:23)
Pisaurum, Fanum, Anconam singulis cohortibua occupat.
(카이사르, 내란기, 1권 11:8)
Erat inter oppidum Ilerdam et proximum collem, ubi castra Petreius atque Afranius habebant, planities circiter passuum CCC, atque in hoc fere medio spatio tumulus erat paulo editior;
(카이사르, 내란기, 1권 43:1)
Hoc sperans legiones III ex castris educit acieque in locis idoneis instructa unius legionis antesignanos procurrere atque eum tumulum occupare iubet.
(카이사르, 내란기, 1권 43:3)
Contenditur proelio, et quod prius in tumulum Afraniani venerant, nostri repelluntur atque aliis submissis subsidiis terga vertere seque ad signa legionum recipere coguntur.
(카이사르, 내란기, 1권 43:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION