라틴어 문장 검색

an praetorias cohortis, quae binos denarios acceperint, quae post sedecim annos penatibus suis reddantur, plus periculorum suscipere?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장11)
primum extruendo tumulo caespitem Caesar posuit, gratissimo munere in defunctos et praesentibus doloris socius.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장2)
tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum et veterem aram Druso sitam disiecerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장4)
tumulum iterare haud visum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장6)
Dies quo reliquiae tumulo Augusti inferebantur modo per silentium vastus, modo ploratibus inquies;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 4장1)
ab Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi- tatu Plancina et vultu alacres incessere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 9장3)
et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne coniugum quidem penatis, adeo socios non onerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장5)
ideo se non illuc decurrere, quod promptum rescriptu, posse ipsam Liviam statuere, nubendum post Drusum an in penatibus isdem tolerandum haberet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장4)
habitus tamen supremis honor ossaque tumulo Octaviorum inlata per decretum senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 44장9)
et postquam castello aut coniunctis tumulis non degrediebantur, obsidium coepit per praesidia quae opportune iam muniebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 49장2)
exim Caesar cupidine formae aufert marito, incertum an invitam, adeo properus ut ne spatio quidem ad enitendum dato penatibus suis gravidam induxerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 1장4)
dein Rhodo regressus vacuos principis penatis duodecim annis, mox rei Romanae arbitrium tribus ferme et viginti obtinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 51장6)
at si paterna Italico mens esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos penatis quam parentem eius exercuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장11)
Narcissus vetus matrimonium, filiam communem (nam Antonia ex Paetina erat), nihil in penatibus eius novum disserebat, si sueta coniunx rediret, haudquaquam novercalibus odiis visura Britannicum, Octaviam, proxima suis pignora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장1)
sperni quippe adoptionem, quaeque censuerint patres, iusserit populus, intra penatis abrogari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 41장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION