라틴어 문장 검색

His ita in commodum et plenitudinem omnibus apparentibus, atque in campis omnibus Ascalonis jam ad messem properantibus, rex a Jerusalem et omnibus locis sibi auxiliantibus milites atque arma copiosa contraxit, ac tempore Rogationum, quo illis in regionibus omnia sata festinant ad messem, occupavit terram Ascalonitarum, vineas, ficus et cujusque generis arbores succidens in manu robusta;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:7)
Eodem anno Rorgius, qui dono regis Caiphas praeerat, infirmitate valida occupatus, longo tempore languit, donec tandem molestia corporis adaucta finem vitae fecit, et in stillicidio porticus ecclesiae Dominici sepulcri honorifice et catholice sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 32:5)
Botherus igitur in una turrium civitatis firmissima hospitatus, cives habens suspectos, eo praecipue quod Christiani essent, Brodoan principi civitatis Alapiae occulte nuntios direxit, ut subito congregatis copiis descendens, civitatem Femiam occuparet et expugnaret, atque dextris invicem datis, civitatem et regionem obtinerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 36:1)
Post haec in anno secundo restitutionis Conradi, Boemundus a diversis regnis Galliae et Italiae, collecto [0670C] exercitu Christianorum navigio Valonam descendens, hanc subito occupavit, universaque loca, quae in circuitu erant de regno Graecorum, superata subjugavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 78:1)
- Qualiter Bertrannus cum Pisanis Amiroth, urbem Graecorum, occupaverit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 5:2)
sed adhuc prae magnitudine lapidum, qui aditus occupabant, ingredi confidenter nequibat, et propter [0695A] infesta jacula quae a Turcis emissa obsistebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:5)
Rex itaque Baldewinus in virtute et apparatu decem millium a Jerusalem descendens in vigilia S. Andreae apostoli, civitatis moenia in arido positis castris occupavit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:3)
Turci vero viam Damascum accelerantes, ad mare Galileae castrametati sunt, et praesidium Tabariae obsidentes, hac parte fluminis Jordanis plurimum temporis egerunt, montem Thabor occupantes, et undique Christianorum habitationem delere studentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 18:7)
quarum duae majoris virtutis et multitudinis post tergum custodiam agentes, sed nimium rebus et hominibus occupatae, a longe plus milliari subsecutae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:4)
Undesapiens dixit, "Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 47:4)
Etnota quod "Neminem fortuna occupat nisi adherentem sibi," ut quidam dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 31:2)
Ad quam phylosophiam nemo pervenit occupatus, Martiali Coco eciam hoctestante qui ait,
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 36:17)
" Quinta ratione, quia fortuna non adjuvat, sed "occupat adhærentem sibi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 235:9)
ne dives qui te invitaverat, cum excusaveris te, dum es saecularibus occupatus, alios invitet, et tu excludaris.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:8)
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION