라틴어 문장 검색

'Quid si,' inquit Crassus 'quoniam ego, quo facilius vos apud me tenerem, vestrae potius obsecutus sum voluntati, quam aut consuetudini aut naturae meae, petimus ab Antonio, ut ea, quae continet neque adhuc protulit, ex quibus unum libellum sibi excidisse iam dudum questus est, explicet nobis et illa dicendi mysteria enuntiet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 206:1)
praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 6:3)
quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, lepidum quo excidat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 17 2:4)
est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:12)
reminiscere, quoniam es initiatus, quae tradantur mysteriis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 29:3)
& sic Navium figurae variae in Typis exiguis constructae inter se conferri, ut quaenam ad navigandum aptissimae sint, sumptibus parvis tentetur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 108:2)
Mundus est maius quiddam quam quaestio solvenda, laetabile est mysterium, quod in gaudio laudeque contemplamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 17:4)
Apostolus adfirmat deinde christianum concreditum esse cuidam « formae doctrinae » (týpos didachés), cui ex corde obsequitur (cfr Rom 6,17).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 78:7)
Eucharistia est enim actus memoriae, hodierna confectio mysterii, in quo praeteritum tempus, sicut eventus mortis et resurrectionis, suam ostendit facultatem futurum aperiendi, extremam plenitudinem anticipandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 82:5)
Asserere possumus in Credo hominem credentem invitari ut in mysterium ingrediatur quod profitetur utque eo transformari sinat quod profitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:4)
mysteria vitae Iesu percurruntur, usque ad eius Mortem, Resurrectionem et Ascensionem in caelum, donec tandem veniat in gloria.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:10)
Omnes veritates quae creduntur mysterium novae vitae fidei declarant tamquam iter communionis cum Deo Vivente.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 83:14)
nil hoc profecto purius mysterio, quo fibra cordis expiatur vividi, intemperata quo domantur viscera, arvina putrem ne resudans crapulam obstrangulatae mentis ingenium premat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium2)
Quod tamen sciendum est, quia in mysterio accipitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:14)
ne dum adhuc tempus ad praebendum redemtionis mysterium quaeritur, interueniente paululum mora, inueniri non ualeat, qui redimatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION