라틴어 문장 검색

"enimvero Thrasyleon egregium decus nostrae factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, magis quam patientia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacramenti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque laniatus, obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem casum generoso vigore tolerans gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:84)
"festino felices istas nuptias obire, festino generosum illum maritum meum videre."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:57)
"Sed utique praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum generosum, nec me iam per aetatem posse concipere velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram;"
(아풀레이우스, 변신, 5권231)
"Tunc Psyche pedes eius advoluta et uberi fletu rigans deae vestigia humumque verrens crinibus suis, multiiugis precibus editis, veniam postulabat:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:12)
sed obtinuit alius qui meae libertati prospexerat, suadens ut rurestribus potius campis in greges equinos lasciviens discurrerem, daturus dominis equarum inscensu generoso multas mulas alumnas.
(아풀레이우스, 변신, 7권 12:6)
"Iamque apud frondosum tumulum ramorumque densis tegminibus umbrosum, prospectu vestigatorum obsaeptis capreis, canes venationis indagini generosae, mandato cubili residentes invaderent bestias, immittuntur;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:18)
"Sed Charite capulum Tlepolemi propter assistens gladioque fulgenti singulos abigens, ubi fletus uberes et lamentationes varias cunctorum intuetur, Abicite inquit, Importunas lacrimas, abicite luctum meis virtutibus alienum."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:93)
Si proelium capessiturus vel latronum factionem persecuturus utiles necne processus sciscitaretur addictam victoriam forti praesagio contendebant, quippe cervices hostium iugo subactum iri ei praedam de rapinis uberrimam fructuosamque captum iri.
(아풀레이우스, 변신, 9권 8:9)
"Hic uxorem generosam et eximia formositate praeditum mira custodela munitam domi suae quam cautissime cohibebat."
(아풀레이우스, 변신, 9권 16:6)
hinc resultantes uberrimae guttae mensam cruore perspergunt.
(아풀레이우스, 변신, 9권 31:3)
Spretis luculentis illis suis vehiculis ac posthabitis decoris raedarum carpentis, quae partim confecta, partim revelata, frustra novissimis trahebantur consequiis, equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignitatem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpureis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens amantissime nonnunquam comissimis affatur sermonibus, atque inter alia pleraque summe se delectari profitebatur quod haberet in mel simul et convivam et vectorem.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:4)
Iam primum crines uberrimi prolixique et sensim intorti per divina colla passive dispersi molliter defluebant.
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:5)
Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 28:9)
Uberius id possum per fratrem quem miscendum et alendum dulcibus atque utilibus sermocinationibus tuis misisse me gaudeo.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:3)
Generosius quippe elegit Aniciana posteritas tam inlustrem familiam beare nuptias nesciendo quam multiplicare pariendo et in carne iam imitari vitam angelorum quam ex carne numerum adhuc augere mortalium.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem6)

SEARCH

MENU NAVIGATION