라틴어 문장 검색

post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubiuis tutius quam in meo regno essem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장22)
quid autem interest, quo- modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est?
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 45:4)
hi autem inveniuntur raro, ut aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis, qui multas res <mechanicas,> organicas, gnomonicas numero naturalibusque rationibus inventas atque explicatas posteris reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장75)
Fundatur igitur Geometria in praxi Mechanica, & nihil aliud est quam Mechanicae universalis pars illa quae artem mensurandi accurate proponit ac demonstrat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:17)
Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:9)
Cum autem Artifices parum accurate operari soleant, fit ut Mechanica omnis a Geometria ita distinguatur, ut quicquid accuratum sit ad Geometriam referatur, quicquid minus accuratum ad Mechanicam.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION