라틴어 문장 검색

piscinas minime duas, alteram, quae anseribus pecoribusque serviat, alteram, in qua lupinum, ulmi vimina et virgas atque alia quae sunt usibus nostris apta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 21:3)
Incultum igitur locum consideremus, siccus an umidus, nemorosus arboribus an lapidibus confragosus, iuncone sit et gramine vestitus an filictis aliisve frutectis impeditus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 8:3)
Iunci et graminis perniciesrepastinatio est, filicis frequens exstirpatio, quae vel aratro fieri potest;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 13:1)
Sed et citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota non nisi dulcibus terrae venis educantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:4)
Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:2)
quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:2)
Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 13장 2:3)
plurimi ligant iunco, quod est aptissimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 10:4)
Id autem facile consequi poterit, si ulmorum semi- narium paratum habuerit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:4)
Ulmorum duo esse genera convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:1)
Atiniam ulmum Tremellius Scrofa non ferre sameram, quod est semen eius arboris, falso est opinatus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 2:4)
Est autem ulmus longe laetior et procerior, quam nostra,frondemque iucundiorem bubus praebet:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 3:1)
Itaque si fieri poterit, totum agrum genere uno Atiniae ulmi conseremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:1)
Sed vitem maxime populus videtur alere, deinde ulmus, post etiam fraxinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 4:4)
Fraxinus, quia capris et ovibus gratissima est, nec inutilis bubus, locis asperis et montosis, quibus minus laetatur ulmus, recte seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION