라틴어 문장 검색

talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
" Sic fatus senior, telumque imbelle sine ictu coniecit, rauco quod protinus aere repulsum e summo clipei nequiquam umbone pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 22:8)
Consurgunt nautae et magno clamore morantur, ferratasque trudes et acuta cuspide contos expediunt, fractosque legunt in gurgite remos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:18)
Ipse ratem conto subigit, velisque ministrat, et ferruginea subvectat corpora cymba, iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 14:5)
Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 25:15)
Telorum effundere contra omne genus Teucri ac duris detrudere contis, adsueti longo muros defendere bello.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:5)
Strepit adsiduo cava tempora circum tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt, discussaeque iubae capiti, nec sufficit umbo ictibus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:15)
Ardet apex capiti cristisque a vertice flamma funditur et vastos umbo vomit aureus ignes:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:6)
inde aliud super atque aliud figitque volatque ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:11)
et de viro forti, bella umbone propellit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 207:5)
Iam cum fortuna in gratiam, Marcia, reverteris, si tela, quae in Scipiones Scipionumque matres ac filias exegit, quibus Caesares petit, ne a te quidem conti- nuit ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 90:1)
regit ipse longo portitor conto ratem.
(세네카, Hercules Furens 12:5)
' non passus ullas natus Alcmena moras ipso coactum navitam conto domat scanditque puppem.
(세네카, Hercules Furens 12:11)
quique capaci turbida cumba flumina servat durus senio navita crudo vix assiduo bracchia conto lassata refert, fessus turbam vectare novam.
(세네카, 오이디푸스 2:44)
scilicet incesti meretrix regina Canopi, una Philippeo sanguine adusta nota, ausa Iovi nostro latrantem opponere Anubim, et Tiberim Nili cogere ferre minas, Romanamque tubam crepitanti pellere sistro, baridos et contis rostra Liburna sequi, foedaque Tarpeio conopia tendere saxo, iura dare et statuas inter et arma Mari!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1116)

SEARCH

MENU NAVIGATION