라틴어 문장 검색

Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cavum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장23)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장14)
Dissimile est id genus, quod umorem in caput contrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 2장47)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장45)
In hac plerique extrinsecus cataplasmatis calidis fomentisque umidis utuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장2)
Protinus autem debet sorbere vel acetum vel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장31)
Ubi exaestuat, aceto cum rosa extrinsecus subinde fovendus inponendusque pulvis cum oleo et ea cataplasmata, quae simul et reprimunt et emolliunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장7)
inponenda vero extrinsecus quae simul et reprimunt et emolliunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장24)
Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장12)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris vel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장14)
haec enim inde commodissime videntur umorem deducere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장21)
Inponenda quoque extrinsecus sunt quae levent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장24)
Quin etiam extrinsecus radicem contritam vel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 16장31)
Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장12)
Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra ventriculum ipsum cucurbitula admovenda est, aut sinapi superinponendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION