라틴어 문장 검색

archipiratae filia iurare eum coegit ut duceret se uxorem, si dimissus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.3)
pater imperat ut archipiratae filiam dimittat et orbam ducat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.8)
delatus adolescens ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem cepit et remisit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.5)
cum quo dum tui obtentu aliquid horarum sermocinanter extrahimus, constanter asseveravit nuper vos classicum in classe cecinisse atque inter officia nunc nautae, modo militis litoribus Oceani curvis inerrare contra Saxonum pandos myoparones, quorum quot remiges videris, totidem te cernere putes archipiratas:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:3)
communi autem consilio, et concordi actione quaeque sunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:10)
Obsecremus Deum, qui habitare facit unanimes in domu Patris sui, ut ipse nobis insinuare caelestibus signis dignetur, quae sequenda traditio, quibus sit uiis ad ingressum regni illius properandum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.9)
HIS temporibus audiens Theodorus fidem ecclesiae Constantinopoli per heresim Eutychetis multum esse turbatam, et ecclesias Anglorum, quibus praeerat, ab huiusmodi labe inmunes perdurare desiderans, collecto uenerabilium sacerdotum doctorumque plurimorum coetu, cuius essent fidei singuli, sedulus inquirebat, omniumque unianimem in fide catholica repperit consensum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII].2)
hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret, Panhormum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 119:1)
ego tu sum, tu es ego, unianimi sumus, unam amicam amamus ambo, mecum ubi est, tecum est tamen;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 495)
cum sic unanimem de re pudenda locutura parum fuerat sororem eligere, nisi etiam unanimem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 81)

SEARCH

MENU NAVIGATION