라틴어 문장 검색

Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in deum et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia, et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 5:2)
Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite et honorate in vobis invicem deum, cuius templa factae estis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:8)
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari, Vnanimes factae, dapis huius gaudia nactae.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:4)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: " Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea ".
(불가타 성경, 토빗기, 10장12)
quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: inimici hominis domestici eius.
(불가타 성경, 미카서, 7장6)
30. Universi Creatorem laudant unanimiter,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM117)
qualis venit arida socrus longinquam visura nurum;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:161)
id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam legerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장2)
Haud minus prompte L. Vetus socrusque eius Sextia et Pollitta filia necem subiere, invisi principi tamquam vivendo exprobrarent interfectum esse Rubellium Plautum, generum Luci Veteris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 10장1)
Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit intactam adhuc et uirginem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 1:1)
Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 23:1)
induxere hiemem raucoque ad litora tractu unanimi freta curva ferunt nec sola tridentis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 650:1)
adnuit unanimis Venus, hortatorque Cupido suscitat adfixam maestis Aeetida curis;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 246:1)
Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 301)
26. Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota cicatrix infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis:
(단테 알리기에리, Epistolae 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION