라틴어 문장 검색

"cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex limina nocte petam, cessem licet ipsa profari, scis genitor, sed iura deum genialia testor teque pater, non ille iubet, sed pervigil angor;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권287)
hic aegra in sorte parentem unanimum, hic dulces primaevae coniugis annos ingemit, et gremio miseros adcrescere natos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권158)
"stricto mox ense silentia iussit hortatrix scelerum et medio sic ausa profari:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권48)
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat - constitit, haud umquam facie conspectus in illa - nec causae latuere patrem - , supplexque profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권68)
redit atque exile profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권173)
adsistunt lacrimis atque igne tumentes Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria divum arguit, ille autem supera compage soluta nec solitus sentire metus expavit oborta sidera, iucundaque offensus luce profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권9)
"nulline patres, nulline iacentum unanimi fratres?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권299)
miserum sociis opus et sua mandat proelia et unanimi vadit desertor amici, respiciens tamen et revocent si forte paratus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권87)
huius tum vultu dea dissimulata profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권347)
cecidit laxata casside vultus, aegraque per trepidos exspirat gratia visus, et prensis concussa comis ter colla quaterque stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis, ibat purpureus niveo de pectore sanguis, tandem haec singultu verba incidente profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권379)
tum vulgus euntem auctorem pacis servatoremque deumque conclamat gaudens atque ignibus implet honestis, iamque iter ad muros cursu festinus anhelo obtinet et miseros gaudet vitasse parentes, eum genitor - steteruntque ambo et vox haesit utrique, deiectaeque genae, tandem pater ante profatus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권301)
"non si ipse reclusis comminus ex adytis in me insaniret Apollo, sed gravis unanimi casus me fratris ad urbem sponte refert:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권327)
stabat tunc forte parenti proxima, dum coetu Capaneus laudatur ab omni Ditis et insignem Stygiis fovet amnibus umbram, protinus abrupta terrarum mole sub astris constitit, exsultant manes, quantumque profundae rarescunt tenebrae, tantum de luce recessit, excipit atra soror dextraeque innexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권33)
- iaculis et voce superba tecta incessentem, magno prius omnia planetu implet et ex muris ceu descensura profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권189)
sed ambo deficiunt fixique silent, tandem ora retexit Argia, corpusque tamen complexa profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권174)

SEARCH

MENU NAVIGATION