라틴어 문장 검색

Ubi prae nimia pressura, quam pons sustinere nequiverat (quia tot fugientibus sua latitudo non sufficiebat), plurimi e ponte cadentes undis Fernae involvuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:11)
et viri Turcorum, tam qui in bello ceciderunt quam qui in undis perierunt, mille et quingenti computati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:17)
Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Hic itaque mons tam vicinis et creberrimis maris undis tunditur, ut non a dextris vel sinistris liceat ullo modo declinare, ne forte in offensione habeat quispiam in profundum maris cadere promptum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:3)
» His precibus et promissionibus donisque incolarum Baurim praefati principes placati, surrexerunt [0534A] cum universo exercitu Christianorum et rursum in littore maris viam insistunt per easdem fauces et asperitates scopulorum qui procellis maris semper illiduntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:8)
Sed ab equitibus Christianis graviter repressi, quidam armis, aliqui spem salutis ab armis inter undas aestimantes, submersi sunt ac suffocati fluctibus perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:4)
Quorum triginta millia in aperta camporum planitie cecidisse nobis retulerunt, qui in eodem certamine praesentes adfuerunt, praeter duo millia suffocatorum et occisorum in porta urbis, et absque his qui, armorum pericula vitare existimantes, undis abyssi maris submersi sine numero perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 100:2)
Alii vero ab insecutoribus eripi existimantes et mari se credentes, intolerabili procellarum fluctuatione absorpti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 24:3)
Sed illis vix duobus diebus in tranquillo navigantibus, circa aequinoctium hiemale serenitas coepit turbari, venti horribiles suscitari, naves usquequaque gravi turbine inquietari, et saevis procellis dejici et quassari, dum tandem nautae et homines [0634B] peregrini fessi, et tumidis fluctibus oppressi, alii attritis velis et remis in profundum ferebantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:2)
alii apud Sagittam, alii Ascalonem, civitates gentilium consistentes, aut capti, aut trucidati, aut undis suffocati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:4)
Audito tantae multitudinis casu in Jerusalem, rex et universi viri et feminae civitatis in nimiam lamentationem et complorationem versi sunt, eo quod tam amara morte tot millia confratrum suorum non solum undis, sed et armis gentilium exstincti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:6)
Gentiles vero sentientes [0637C] hanc Christianorum puppim inter se stulto errore allapsam, eam undique coronantes, tota nocte ejus inhabitatores pravi impugnatione vexaverunt, et illi econtra fortiter restiterunt, donec orto mane, non ultra tot millium jacula et vim sufferre valentes, et a defensione cessantes, universi cum septem equitibus et cunctis mulieribus capti et decollati sunt, praeter solum armigerum, qui temerario ausu inter undosas procellas vix nando evasit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 48:5)
sed assumpta occasione Octobris mensis et temporis hiemalis, quo maris procellae amplius intumescunt, reditum suum sine intermissione paraverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:3)
Nec mora, ventus fortis ac vehemens, qualis per annos plurimos non est auditus a nautis, mari incubuit, motum et fervorem intolerabilem reddidit, naves quassavit, funes navium suo impetu attrivit, anchoras a profundo sustulit, procellas sic contra naves ampliavit, ut [0704C] navis in navem discurrens sine remige mutuam dissolutionem pateretur, et sic tota illa congregatio Christianorum cum universa suppellectile misera submersione absorberetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 32:2)
Cives vero et regis milites Ptolemaide, qui solito more quotidie per moenia diffusi erant, intuentes vela et malos gentilium Babyloniam remigantium, statim loricis et galeis induti, tribusque galeidis circiter quadringenti invecti, undis inferuntur ut naves subsequentes aliqua bellica [0705A] arte vexatas captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION