라틴어 문장 검색

Atque ab antiquis notatum est, in vertice Olympi tantam fuisse aeris tenuitatem, ut necesse fuerit illis qui eo ascenderant secum deferre spongias aceto et aqua madefactas, easque ad os et nares subinde apponere, quia aer ob tenuitatem non sufficiebat respirationi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:9)
Acrimonia sive penetratio inest tam frigidis, qualia sunt acetum et oleum vitrioli, quam calidis, qualia sunt oleum origani et similia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 134:1)
atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum aut ad stomachum aut etiam ad exteriores partes, post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 144:3)
Alius enim est modus aperturae in aqua, alius in vino, alius in aceto, alius in omphacio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:3)
Etiam medicinae quae exterius applicantur, ut unguenta, emplastra, non exercent vires suas nisi per tactum corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 417:3)
simile quiddam etiam in infusione violarum in acetum experti sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:3)
adeo ut aurum alliciat argentum vivum, licet confectum in unguenta;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 455:18)
Salomon inquit, nomen bonum est instar unguenti fragrantis et pretiosi, neque dubito, quin tale futurum sit nomen tuum apud posteros.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:1)
Quod si viri etiam iudicii profundiores et dignitatis cum vulgo concurrunt, tum id quod Scriptura dicit contingit, nomen bonum instar unguenti fragrantis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:8)
Etenim odores unguentorum durabiles magis sunt quam florum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:10)
Sunt etiam certe qui illud vertunt in acetum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 2:3)
bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 6장6)
Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장47)
At acetum et id vinum, quod paucorum annorum vel austerum vel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장47)
acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION