라틴어 문장 검색

Fides et theologia
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 66:1)
Sub hoc desiderio christiana nascitur theologia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:2)
Tunc patet theologiam sine fide dari non posse eamque ad ipsum motum fidei pertinere, quae altiorem intellectum Dei sese revelantis requirit, ubi Christi Mysterii habetur fastigium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:3)
Prima consecutio in eo est quod in theologia non habetur tantummodo conatus rationis ad perscrutandum et cognoscendum, sicut in experimentalibus scientiis evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:4)
Magni doctores et theologi Mediae aetatis merito asseverarunt theologiam, sicut fidei scientiam, participationem esse illius cognitionis, quam Deus de se ipse habet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:8)
Theologia igitur non est tantummodo verbum de Deo, sed potissimum acceptio et inquisitio altioris intellectus illius verbi quo Deus nos alloquitur, verbum quod Deus de se ipso profert, quia est dialogus aeternus communionis, et in hunc dialogum hominem admittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:9)
Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
Theologia porro participat formam ecclesialem fidei;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:1)
Quod postulat ut, una ex parte, theologia servitium praebeat fidei christianorum, humiliter curet custodiendam et altiorem reddendam fidem omnium, praesertim simpliciorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:3)
Theologia insuper, cum ex fide vivat, non consideret Magisterium Summi Pontificis et Episcoporum in communione cum Illo uti aliquid externum, uti coartationem suae libertatis, sed, e contrario, uti unum ex suis elementis internis, constitutivis, quatenus Magisterium confirmat accessum ad fontem primigenium, itaque certitudinem praebet de Verbo Christi integre hauriendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 68:4)
sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 93:8)
sic invidiam Tiberianam pressit universitatis amore Germanicus, quocirca nolo sibi de successibus tuis principalia beneficia plurimum blandiantur, quae nihil tibi amplius conferre potuerunt quam ut, si id noluissemus, transiremur inviti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Felici suo salutem 2:3)
Quia iustitia vestra iure fit universitati per complura recti experimenta venerabilis, idcirco singulas quasque personas id ipsum efflagitantes in examen vestrum libens et avidus emitto, quam primum ambiens me discussionis, illos simultatis onere laxari;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Explicio suo salutem 1:1)
illud in te adfectum principaliter universitatis accendit, quod, quos olim Latinos fieri ex- egeras, barbaros deinceps esse vetuisti.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 3:1)
nam memor originis tuae nobilium sibi persuasit universitas, quamdiu nos Sabini familia rexerit, Sabmiani familiam non timendam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION