라틴어 문장 검색

Si autem nos pigritia ceperit, aut aliquid indignationis tardaverit vel negligentes ad confratrum auxilium effecerit, nihil utilius super hoc prospicio, quam ut a terra exeamus, et hostibus sine intermissione insurgentibus cedamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 86:9)
Inter hos dum feram hanc ad montana festinantem armiger nobilissimi juvenis Arnolfi, probi equitis [0654D] ac principis de castello Aldenardis, acrius urgeret et feram assequi ferveret, cingula equi illius in eadem cursus contentione rupta sunt, et sic ab equo corruens prostratus humi ab insecutione quievit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:1)
Sarraceni autem et Arabes videntes viros formidine defecisse, fugamque arripuisse, non parce equos urgentes fugitivos insequuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:1)
[0661B] Sic tandem his gravi insecutione urgentibus, his vero in grandi pressura portam obtinentibus, quidam Christianorum lento cursu tardiores exclusi, ante januam et urbis muros armis impiorum gentilium occubuerunt et ad quadraginta ibidem decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 24:6)
quarta de regno Graecorum, nimium tardata, capta et retenta est, ac rebus omnibus exspoliata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 54:9)
Tankradus nunc amplius et validius quam solebat hostes in praesidio urgebat, et scutorum testudine ad eos introrsus venire facie ad faciem contendebat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 88:4)
Servorum culpa cum te dolor urget in iram, Ipse moderare, tuis ut parcere possis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 110:1)
Indeeciam Cassiodorus dixit, "Apud conscientiam nostram lesionis genus estprofutura tardare non possumus exstimare iocundum, quod ingrata fueritdilatione suspensum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:14)
Quare quidam philosophus dixit, "Audendo virtus crescit, tardando timorminuitur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:5)
Unde alibi idem dixit, Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 79:2)
Non itaque tardes converti ad Dominum, nec differas de die in diem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 93:1)
Stulte cur insanis, quid te dolor urget inanis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 8:1)
Itaque, si vindictam facere desideras, ad judicem jurisdictionem vel imperiumhabentem recurras, qui justitia mediante adversarios tuos debita cohercionepunire non tardabit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:24)
Hoc fecimus, quia viam tardare nolebamus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:15)
Nunc magis tardati estis!
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 120:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION