라틴어 문장 검색

Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine Dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve Arcelacae Basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 28:3)
Sed hoc in totum ad illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 6:2)
quoniam in longinquis et remotis fere regionibus istud genus vertendi et subigendi agri minime usurpatur, sed aut scrobibus aut sulcis plerumque vineae conseruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 1:2)
Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Sationis autem duo genera, malleoli vel viviradicis, quod utrumque ab agricolis usurpatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:1)
nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam,quae sint proximae veteri sarmento, fructum edi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 3:2)
Quodque etiam usurpari vitiosissime animadverto, maxime vitandum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 15:6)
haec rarior et paucis usurpata.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 7:3)
Hoc duplicatum facit iugerum, et ab eo, quod erat iunctum, nomen iugeri usurpavit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 5:2)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Hoc genus insitionis aestivo tempore optime usurpatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:9)
quoniam et solum id veteres possederunt, et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 5:2)
Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:1)
rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
de honoribus parentis consulturum, neque abscedere a corpore idque unum ex publicis muneribus usurpare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION