라틴어 문장 검색

Macies et languor submovetur saepius data potione, quae recipit semunciam sulphuris ovumque crudum, et myrrhae pondus denarii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:5)
Ad maciem nulla res tantum quantum medica potest.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 4:2)
praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:3)
Atque eae quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur,et ex ea ad aliquam perniciem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 13:5)
Quidam leviter obligant crura, quoniam si frangantur, dolorem, et ex eo maciem fieri putant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 12:1)
Nam nisi piscis domini cibariis saginatur, cum ad piscatorium forum perlatus est, macies indicat eum non esse libero mari captum, sed de custodia elatum, propter quod plurimum pretio detrahitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 15:4)
nec unum de populo Canuti aut Atti . . . de Furnio et Toranio quique alios in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 1:2)
namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et, ne excuterentur, solliciti nautarum ministeria turbaverant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 9장 7:2)
"Titubabit fides, si Divinarum Scripturarum vacillat autoritas". 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:28)
Post orationem psalmi concrepant et lassa cervix, poplites vacillantes in somnumque vergentes oculi nimio mentis ardore vix impetrant, ut quiescant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 4:11)
Bono tuo crassus sis, me macies delectat et pallor;
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 5:11)
Illorum tractatibus, illorum delectetur ingeniis, in quorum libris pietas fidei non vacillet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:10)
quid macies aegri veteris, quem tempore longo torret quarta dies olimque domestica febris?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX7)
post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV38)
Postremo quae cumque dies naturaque rebus paulatim tribuit moderatim crescere cogens, nulla potest oculorum acies contenta tueri, nec porro quae cumque aevo macieque senescunt, nec, mare quae impendent, vesco sale saxa peresa quid quoque amittant in tempore cernere possis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION