라틴어 문장 검색

Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea, cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus Tene, claude, comprime, abde ministris officiorum tristium clamitantibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 23:1)
profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:8)
Festinus denique et vecors animi, manu eius velut catena quadam memet expedio et,
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:2)
"At ego misera primum patre meo seniorem maritum sortita sum, dein cucurbita calviorem et quovis puero pusilliorem, cunctam domum seris et catenis obditam custodientem."
(아풀레이우스, 변신, 5권74)
Fatum est, inquit, sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena, volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 2:2)
Quodque si nullus adversus se gladius strictus esset in Hibernia, coniectura ex eo recte capi posset gladios etiam in Anglia cito aut vaginis conditos aut repulsos fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:24)
Neque enim ullae vires causarum catenam solvere aut perfringere possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:7)
Series autem sive catena hujusmodi alternationis, prout ad singula effecta accommodari possit, res est et cognitu maxime difficilis, et ad opera maxime valida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 495:4)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset, Vaginamque dari peteret zonaque ligari, Cum solo cultro ueniens, dare nititur ultro.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:26)
Et pressus grauibus colla catenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 25:1)
Nectit qua ualeat trahi catenam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 18:1)
Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:17)
Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Quos fallax ligat improbis catenis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XX 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION