라틴어 문장 검색

non illam nutrix orienti luce revisens hesterno collum poterit circumdare filo (currite ducentes subtegmina, currite, fusi), anxia nec mater discordis maesta puellae secubitu caros mittet sperare nepotes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 24:1)
vel, quod brevius dici potest, vulgarem locutionem asserimus quam sine omni regola nutricem imitantes accipimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 3:2)
sub nutrice puella uelut si luderet infans,quod cupide petiit mature plena reliquit.
(호라티우스의 두번째 편지, 139)
"Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 11:11)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem, maiorem domus virginem, viduam, maritatam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:35)
"Cave nutrices et gerulas et istius modi vinosa animalia, quae de corio tuo saturare ventrem suum cupiunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:19)
illa vagientem canebat;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:5)
Igitur et Nepotianus noster quasi infantulus vagiens et rudis puer subito nobis de Iordane nascatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 8:10)
Insperati ubique aderant et famam celeritate vincentes non religioni, non dignitatibus, non aetati, non vagienti miserebantur infantiae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 8:6)
Nutrix ipsa non sit temulenta, non lasciva, non garrula;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:24)
Redde pretiosissimam gemmam cubiculo Mariae, et cunis Iesu vagientis inpone.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:4)
Hane tu suscipe ut parentem, ama ut nutricem, venerare ut sanetam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:2)
Solent lascivi et comptuli iuvenes blandimentis, affabilitate, munusculis aditum sibi per nutrices ad alumnas quaerere et, cum clementer intraverint, de scintillis incendia concitare paulatimque proficere ad inpudentiam et nequaquam posse prohiberi illo in se versiculo conprobato:
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:15)
Ut spectet ludos, conducit Ogulnia vestem, conducit comites sellam cervical amicas nutricem et flavam cui det mandata puellam, haec tamen argenti superest quodcumque paterni levibus athletis et vasa novissima donat;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI177)

SEARCH

MENU NAVIGATION